- BENEDICTIO
- BENEDICTIOin V. Testam. elevatis manibus fiebat, uti legimus Levit, c. 9. v. 22. Tum attollens Aharon manus suas versus populum benedixit eu.Et quidem Pontifex sollennem in modum in Templo, in anniversario sacro, expressa cum nuncupatione sacratissimi nominis, iuxta formulam Numer. c. 6. v. 23. 24. 25, 26. cum extra Terram sanctam in cognomine solum Dei, benedictiones ac preces Ecclesiasticas concipere fas esset; nec extra Templum sacrô Dei nomine facile uterentur. Ordinariam vero benedictionem etiam gregarii Sacerdotes peragebant. Numer. c. cit. v. 23. Alloquere Aaronem et filios eius, dicendo: Sic benedicitote filiis Israssis, dicendo eis: Benedicat tibi Iehova et custodiat te Faciat Iehova, ut luceat facies sua tibi et gratiam faciat tibi: Attollat Ichova faciem suam erga te et apponat tibi pacem. Et imponentes manus filiis Israelis, invocabunt nomen meum: et ego benedicam eis. Uti namque Pontifici et reliquis Sacerdotibus commune erat sacrificia offerre et odoramenta adolere; sic et nomine Dei Populo benedicere: exceptô quotannis die Expiationum, quô ipse Pontifex omnia sacra, etiam quae diei illius propria non eraut, solus obibat etc. Significabatur autem Benedictione hâc divini auxilii imprecatio, uti discimus ex Exod. c. 8. v. 9. In N. Testam. Dominus noster, ascensurus in caelum, similiter elevatis manibus suis benedixit Apostolis, Lucae c. 24. v. 50. Neque aliter Benedictionem dedêre primi Christiani, quam elevatis, seu impositis manibus. Ambros. de Paenitentia l. 1. c. 7. Cum ergo manus imponitis et benedictionis opus creditis. Et S. Hieronym. Ep. ad Eustachium, Exstentâ manu, ut benedicere eos putes, si nescias, pretia accipiunt salutandi etc. Accessit sequiori aevô crucis signum, quod eâdem, quam extendebant manu, deducere consuevêre, etc. Itaque benedictioni occurrentium Episcoporum capita submittere moris fuit, uti ex Theodoreti Histor. l. 4. c. 5. et Euagrii l. 4. c. 34. probat Henr. Vales. laudatus Carolo du Fresne in Glossar. e quo vatia Bevedictionum genera, in Ecclesia maxime Romana usitata, hîc iuxra seriem literarum paucis subnectere visum est: de quarum plerisque quid sentiendum, vide apud A. Rivetum, Summae controv. Tract. 2. Quaest. 17. In eadem Ecclesia, Benedici dicuntur Novitii in Monasteriis, cum expletô Novitiatus, ut aiunt, tempore, vota emittunt, in Regula Fructuosi c. 21. apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. l. 2. c. 27. alibique passim, Car. du Fresne Glossar. Hinc Benedictionalis Liber, nomen in eadem Communione libri est Ecclesiastici, in qua Benedictionum, quae ab Episcopis et Sacerdotibus fiunt, formulae continentur: Cuiusmodi est Benedictionalis Gregorii M. quem ex Codice Caesareo descripsit Petrus Lambecius Commentar. deBiblioth. Caes. c. 5. Vide eundem Car. du Fresne et Macros, ubi supra. Contra Benedictione privari; apud Monachos species poenae fuit, minor tamen excommunicatione: quâ afficiebantur rei, dum tenebantur recedere, antequam Monachis illam ex more solito Abbas impertiret. Vide Anonymum περὶ ἐπιτιμίων, apud Basilium M. num. 5. 37. ubi, qui hâc poenâ mulctabatur, ἀπευλογίας dicitur, etc. de Benedictione vero Graecis usitata supra voce Agiasmus.Varia Benedictionum genera, in Ecclesia maximeRomana usitata.Benedictio Abbatum, quae sit ab Episcopo, et unicâ oratione concluditur, memoratur in Pontificali MS. Ecclesiae Senonensis. Benedictio Aquae, vide supra. Benedictio Beatica, quae alias Viaticum, aegrotis paenitentibus conferri solita, Concil. Barcin. c. 9. Benedictio, quando ad Bellum ontra hostes itut. Item, quando contra paganos est pugnandum. Benedictio Calicis, in Monastico Anglic. Tom. II. Benedictio Cereorum, apud Anastasium Biblioth. in S. Damaso. Benedictio Ciborum, vide infra Benedictio Mensae, item ubi de ritu Orandi ad Mensam. Benedictio Clericorum, in Concilio Aurelian. III. c. 7. Vide quoque infra Capillus. Benedictio Coemeteriorum, apud Monachum Pegaviensem A. C. 1091. Benedictio Coronae, vide infra Corona. Benedictio Crucis. Benedictio Diaconalis, ordinatio Diaconi, quam descripsit Iac. Petitus post Paenitent. Theodori p. 284. Bencdictiones de singulis Dominicis et Festis. Benedictio Domus novae, Sacram. Gregor. Benedictio Episcoporum seu Consecratio, apud Gregorium Turonens. Histor. l. 8. c. 20. Vide Petitum ubi supra. Benedictio Fabae, apud Anastasium in Eutychiano. Fabae novae, apud Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. c. 80. Benedictio Florum. Benedictio Fontis cuiusvis. Benedictio super Fruges novas, apud Anastas. Benedictio pro Iter agentibus. Benedictiones Iudiciorum, inter obventiones Eccles. recensentur, in Charta A. C. 1226. apud Roverium in Rcomao, quod de Iudiciis divinis seu purgationibus vulgaribus intelligendum, in quibus Ferrum candens, Aquae ferventes etc. a Sacerdote prius benedicebantur, antequam accusati ad huiusmodi iudicia descenderent. Benedictio Lactis et Mellis, pro Catechnumenis, apud Cardin. Bonam Rerum Liturgic. l. 2. c. 14. Benedictio Lecti nuptinlis, vide infra. Benedictio Lectionum, apud Ezelonem in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniac. n. 11. Benedictio Mensae, apud omnes Christianos; imo et apud Paganos, in usu fuit. Exstat apud Alcuinum Poem. 146. formula. Vide infra in voce Mensa. Benedictio Nuptialis. Vide infra, voce Hierologia, item ubi de Nuptiis. Benedictio Olei ad infirmum. Benedictio in die Ordinationis Episcopi. Benedictio Palmarum et Florum, in Dominica Passionis, apud Lanfrancum pro Ord. S. Benedict. p. 260. Benedictio Panis, in Sacram. Gregorii M. Benedictio Perae peregrinorum, vide infra Pera. Benedictio super Plebem, a solo dabatur Episcopo, in Missa, post Dominicam orationem et ante Communionem. Finitâ enim oratione Dominicâ postquam diaconus dixisset, Humilitate vos ad benedictionem; Populusque respondisset, Deo gratias: Tum Episcopus dicebat, Benedicat vos omnipotens Dominus etc. Inde accipiens partem panis consecrati addebat, Pax Domini sit semper vobiscum. Vide Menardum ad libr. Sacrament. Gregorii Magni p 27. Praeter hanc alia fuit, quae dabatur in fine Missae, a quovis Sacerdote sacra faciente, antequam Populus, e Missa, vetatur discedere, can. 47. Concil. Agath. Benedictio Paenitentiae, in Concilio Bareinon. A. C. 599. can. 4. Benedictio Presbyteratus, vide Iac. Petitum post Paenitentiale Theadori p. 284. Benedictio Putei novi. Benedictio Regis, i. e. coronatio, Gall. Sacre du Roy, in Ep. Silvestri II. ad Arnulfum ArchiepiscopumRemens. Vide Coronationes Regias Tom. II. Oper. Hincmari, p. 741. et seqq. apud Steph. Baluzium in nupera Capitular. Edit. Benedictio Regularis, quae videl. ab Abbate sumitur; in Chron. Abbatis S. Michaelis Virdun. Benedictio in Sabbato, quando Albas deponunt. Benedictio Sacerdotalis, in Capitul. Caroli M. l. 1. c. 71. Benedictio Salis. Benedictio Sollemnis, secundum Glossam in Clement. de privitl. c. 1. §. Benedic. est illa, cum Episcopus dicit, Sit nomen Domini benedictum, apud Macrum in Hierolex. Benedictio Sponsalium. Vide infra. Benedictio in Synodi expletione. Benedictio pro Tribulatione qualibet. Benedictio Velaminis capitis Monachorum, Anastas. Biblioth. in S. Leone. Benedictio Virginum velatarum, ab Episcopo dicenda, in Pontificali MS. Senon. alibique. Benedictio Uvae sive Fabae. Anastasius Bibliothec. in S. Eutichiano, Hic constituit, ut fru ges super altare tantum, fabae et uvae benedicerentur etc. Alias Benedictiones ex Codice Ecclesiae Rotomag. descripsit Iac. Petitus lib. cit. scil. in ordinatione Presbyteri, Episcopi, Diaconi post Confirmationem, Sponsi et Sponsae, pro Defunctis, Abbatis, Monachorum, Vestium Virginis, Vestu Viduae et Viduae. Quibus omnibusaddatur, quod de Benedictionibus, ab Epilcopis fieri solitis, habet Gillebertus Lunicens. Episcop. de Usu Eccles. Benedicere autem dico Praesulem, ca quae non sunt utensilia Ecclesiae, conservare vero ipsa utensilia. Benedicit ergo Pontifex Reginam et Virginem cum velatur, et quemlibet fidelem benedici postulantem, et totum Populum ante Pacem. Benedicit etiam supra memorata, quae non licet Sacerdoti, in cius praesentia. Quae autem benedicantur a Sacerdote praesente Episcopô, ita paulo ante recenset: Benedicere potest, praesente Episcoô, aquam et sal in Dominicis Sacerdos et prandium et Sponsum et aquam Iudicii, vel panem et coetera. In absentia vero Episcopi potest benedicere coronam Clertci, et velum viduae, novos fructus, candelas in Purificatione S. Mariae, cineres in capite ieiunii, ramos in Dominica Palmarum, et peregrinaturos, et lecturum Euangelium et populum, cum dimittitur, aquam benedictam aspergit ad benedicendas domos novas et cetera nova. Nec ommitenda. Benedictio in Auro, cuius meminit Anastasius saepius laudatus in Canone Pontif. Hic dimisit omni Clero ac Monasteriis benedictionem in auro, ficut praedecessor eius Benedictus P. P. Et in Benedictio II. Hic dimisit omni clero, Monasteris, Diaconiae et Mansionariis auri libras triginta: munus est in pecunia numerata erogatum. Quâ notione ἐυλογίαι χρύσαι, benedictiones aureae, occurrunt, apud Theophanem, anno 40. Theodos. Iunioris. Item. Benedictio Panis et Vini, de qua apud Auctorem Vitae Ludovici Pii A. C. 816. Et benedictione panis ac vini simul (cum Stephano Pontifice Romano) participatâ Imperator ad civitatem rediit. Item in Historia Transsat. S. Gregorii c. 21. Mox enim, ut benedictio missa est, panis videlicet, casei ac vini, confestim sumptô cibô ------ in pristinum robur convaluit. Sic Adelelmus Sagiens. de Mirac. S. Opportunae c. 5. Sumptoque benedictionis pane ad hospitium perrexit, etc. Vide Car. du Fresne l. c. et Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.